monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, XII.Quod Themistius philosophus Valentem ab orthodoxorum nece avocaverit. <<<     >>> XIV.De reversione Petri episcopi in Alexandriam, et de eius morte, et de successione Timothei.

Cassiodorus, 8, CAPUT XIII.Quemadmodum se Gothi contulerint ad Valentem, et quomodo ad Gothos pestis Ariana pervenerit.

1 Non tamen omnino se ab indignatione suspendit, sed pro morte imponenda sacratissimis viris decernebat exsilia, donec eius impetum causa huiusmodi reipublicae removisset. Barbari trans Histrum constituti qui vocantur Gothi, civile bellum inter se duabus partibus commoverunt: uni praeerat Fridigernus, alteri Athalaricus.
2 Cumque praevaluisset Athalaricus, Fridigernus confugit ad Romanos, eorumque postulavit auxilium. Quo cognito, Valens praecepit Thraciae militibus ut barbaris auxilia commodarent. Hoc solatio victus Athalaricus est, etiam fuga versus. Ob hanc ergo causam Fridigernus volens aliquod beneficium repensare Valenti, cum suis omnibus dogmata eius religionis amplexus est.
3 Unde hactenus Gothi Ariani esse noscuntur. Tunc etiam Vulphilas Gothorum episcopus litteras Gothicas adinvenit, et Scripturas divinas in eam convertit linguam. Cum igitur non solum Fridigerni Gothos, sed etiam Athalarici Vulphilas edoceret, tunc Athalaricus videns religionem patriam violari, multos Arianorum suppliciis tradidit, quos Ariani martyres nunc appellant.
4 Non vero post multum denuo inter se barbari compacati, a vicinis gentibus Hunnorum depraedabantur. Expulsique de propriis, ad Romanorum loca confugiunt, servire potius volentes imperatori. Hoc dum cognovisset Valens, nihil futuri providens, terras eis tribuit Thraciarum, arbitratus praeparatum se contra omnes barbaros habere solatium; ac propterea milites de caetero negligebat, et eos qui dudum contra hostes laboraverant despiciens, etiam a collatoribus provinciae per vicos et civitates pro unoquoque milite octuaginta solidos exigebat, qui dudum eorum tributa relevarat.
5 Hoc ergo fuit initium ut illo tempore Romanorum respublica calamitatibus subderetur. Barbari namque cum Thraciam tenuissent, licenter Romanorum provinciam devastabant. Haec audiens Valens, cum ab orthodoxorum exsiliis non quiesceret, tunc tamen hac se necessitate suspendit. Turbatus enim ab Antiochia Constantinopolim venit: unde etiam aliquantum Christianorum persecutio tunc cessavit.
6 Interea Valens imperator, dum Gothorum gentem commovisset ad praelium apud Bosphorum, tunc fatuus vires suae infirmitatis agnoscens, misit ad fratrem solatia petens. At ille rescripsit quia religiosum non esset talem virum iuvare, qui Deo rebellis existeret; sed magis esse iustum ut eius superbia sedaretur. Quod dum ille miserrimus agnovisset, licet maiori necessitate constrictus, non tamen a sua nimietate cessavit, sed Deo fuit et veritati rebellis. Terentius igitur inter haec victor reversus est ab Armenia, vir optimus et pietate decenter ornatus. Hunc ei iussit Valens poscere dona quae vellet.
7 At ille quod decebat pium virum cogitare respondit; petiit enim non aurum, non argentum, non praedium, non cingulum, neque donum [ms. Theod., domum]; sed ut eis qui pro apostolica doctrina pericula sustinuerant, una praeberetur ecclesia. At ille petitionem ex scripto susceptam cognoscens, quae illic tenebantur ascripta dirupit, eumque alia postulare praecepit. Verum ille colligens verba precum: Suscipe, inquit, o imperator, et habeto donum: aliud vero non postulo. Intentionis meae iudex est universorum iudex. Cum ergo Valens transacto Bosphoro venisset in Thraciam, primum quidem Constantinopoli commoratus est, praeparans bellum; deinde Traianum cum expeditu contra barbaros destinavit.
8 Cumque remeasset ille devictus, derogabat Valens ei mollitiem, et causam timoris ascribens. At ille usus fiducia, viro fortissimo congruenti: Non, inquit, imperator, ego sum victus; sed tu victoriam perdidisti, dum Deo resistis, et illius solatia barbaris facis potius opportuna: dum enim a te expugnatur, pro illis pugnat; et necesse est Dei sequi victoriam.
9 An nescis quos ab Ecclesiis expulisti, vel quibus eas contradidisti? Haec eadem Arantheus et Victor magistri militum sunt professi; et imperatorem, ne tunc indignaretur, admonuerunt. Aiunt etenim Isaac monachum, habentem cellulam illic, cum videret eum ingredientem ad pugnam, cum clamore dixisse: Quo vadis, imperator, qui pugnas adversus Deum, quem non habes adiutorem?
10 Ipse enim contra te barbaros movit, quoniam et tu adversus eum blasphemas linguas plurimas excitasti, et qui ei psallunt a sacris domibus expulisti. Quiesce ergo rebellare, et ille faciet bella cessare. Redde gregibus pastores eximios, et victoriam sine bello percipies. Si vero nihil horum sic agens pugnare contendis, experimento cognosces quam durum est contra stimulum calcitrare [Act. IX, 5]. Nam neque reverteris, et exercitum vehementer amittes.
11 Betranion autem omni virtute clarus, universae Scythiae praesul, habens zelo fidei cor accensum, pro corruptione dogmatum et iniquitatibus quas contra sanctos agebat, Valentem saepe redarguit: clamans cum sacratissimo David: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar [Psal. CXVIII, 46]. Qua tamen gratia barbari Ariano sint vitiati languore narrabo.
12 Tempore quo transeuntes Histrum, pacem cum Valente fecerunt, tunc praesens [ms. Lyr., praesul] Eudoxius suggessit imperatori ut ei Gothi communicarent. Dudum enim divinae scientiae radiis imbuti, apostolicis dogmatibus pascebantur. Communio, inquit, unius dogmatis firmiorem faciet pacem. Hoc Valens laudans, a ducibus Gothorum exegit ut dogmatum quoque concordiam retinerent.
13 Illi vero dicebant paternam se mutare non posse doctrinam. Et cum illo tempore Vulphilas esset eorum episcopus (quem valde sequebantur, eiusque verba quasi leges immobiles aestimabant), hunc verbis pecuniisque flectens Eudoxius, egit ut barbari communionem amplecterentur imperatoris; sic decipiens eos, ac dicens certamen esse verborum, non differentiam dogmatum.
14 Quamobrem hactenus Gothi maiorem quidem Patrem Filio dicunt: creaturam vero Filium nequaquam dicere patiuntur; licet hoc asserentibus communicare videantur. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 29 et seqq. Edit. Christ. Vales. cap. 31 et seqq., pag. 693.]
Cassiodorus HOME

bav823.26 bav824.242 bnf1603.169

Cassiodorus, Historia Eccl., 8, XII.Quod Themistius philosophus Valentem ab orthodoxorum nece avocaverit. <<<     >>> XIV.De reversione Petri episcopi in Alexandriam, et de eius morte, et de successione Timothei.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik